Psalms 115

1alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis va 2ego dixi in excessu meo omnis homo mendax va 3quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi va 4calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo va 5vota mea Domino reddam coram omni populo eius va 6pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius va 7o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea va 8tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo va 9vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius va 10in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

va

Copyright information for VulgJ